monumenta.ch > Plinius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 82
{XLI} Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis, quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria quae dis intellexerant genita inurentium defunctis.